Liber Psalmorum, 121

Vulgata Latina

1 canticum graduum huic David lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi in domum Domini ibimus

2 stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem

3 Hierusalem quæ ædificatur ut civitas cujus participatio ejus in id ipsum

4 illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israël ad confitendum nomini Domini

5 quia illic sederunt sedes in judicium sedes super domum David

6 rogate quæ ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te

7 fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis

8 propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te

9 propter domum Domini Dei nostri quæsivi bona tibi




Capítulos: