Liber Psalmorum, 140

Vulgata Latina

1 psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meæ cum clamavero ad te

2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum

3 pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiæ labiis meis

4 non declines cor meum in verba malitiæ ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum

5 corripiet me justus in misericordia et increpabit me oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum

6 absorti sunt juncti petræ judices eorum audient verba mea quoniam potuerunt

7 sicut crassitudo terræ erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum

8 quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam

9 custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem

10 cadent in retiaculo ejus peccatores singulariter sum ego donec transeam




Capítulos: