Encontrados 179 resultados para: Isaac et Rebeca et Esau

  • Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli. (Liber Genesis 25, 26)

  • Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. (Liber Genesis 25, 27)

  • Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob. (Liber Genesis 25, 28)

  • Coxit autem Jacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus, (Liber Genesis 25, 29)

  • Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita. (Liber Genesis 25, 33)

  • Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara. (Liber Genesis 26, 1)

  • Mansit itaque Isaac in Geraris. (Liber Genesis 26, 6)

  • Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus. (Liber Genesis 26, 12)

  • in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde. (Liber Genesis 26, 16)

  • Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam. (Liber Genesis 26, 20)

  • locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis? (Liber Genesis 26, 27)

  • surgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum. (Liber Genesis 26, 31)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina