Encontrados 179 resultados para: Isaac et Rebeca et Esau

  • sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac. (Liber Genesis 24, 4)

  • Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam: et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo. (Liber Genesis 24, 14)

  • Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis: habitabat enim in terra australi: (Liber Genesis 24, 62)

  • Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo, (Liber Genesis 24, 64)

  • Servus autem cuncta, quæ gesserat, narravit Isaac. (Liber Genesis 24, 66)

  • Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac: (Liber Genesis 25, 5)

  • filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. (Liber Genesis 25, 6)

  • Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre, (Liber Genesis 25, 9)

  • Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis. (Liber Genesis 25, 11)

  • Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac: (Liber Genesis 25, 19)

  • Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ. (Liber Genesis 25, 21)

  • Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob. (Liber Genesis 25, 25)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina