Encontrados 179 resultados para: Isaac et Rebeca et Esau

  • Et præcepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te: Cujus es? aut, Quo vadis? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris? (Liber Genesis 32, 17)

  • respondebis: Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit. (Liber Genesis 32, 18)

  • Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum. (Liber Genesis 32, 19)

  • Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros: divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum: (Liber Genesis 33, 1)

  • Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum ejus, et osculans flevit. (Liber Genesis 33, 4)

  • Dixitque Esau: Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo. (Liber Genesis 33, 8)

  • Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socii remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi. (Liber Genesis 33, 15)

  • Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir. (Liber Genesis 33, 16)

  • Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum. (Liber Genesis 35, 1)

  • terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te. (Liber Genesis 35, 12)

  • Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac. (Liber Genesis 35, 27)

  • Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum. (Liber Genesis 35, 28)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina