Encontrados 148 resultados para: Panem

  • cum se moverit ad quærendum panem novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies (Liber Iob 15, 23)

  • aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem (Liber Iob 22, 7)

  • alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad prædam præparant panem liberis (Liber Iob 24, 5)

  • venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universæ sorores suæ et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo ejus et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam (Liber Iob 42, 11)

  • quoniam percussit petram et fluxerunt aquæ et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo (Liber Psalmorum 77, 20)

  • et pluit illis manna ad manducandum et panem cæli dedit eis (Liber Psalmorum 77, 24)

  • panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam (Liber Psalmorum 77, 25)

  • percussum est ut fænum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum (Liber Psalmorum 101, 5)

  • quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam (Liber Psalmorum 101, 10)

  • producens fænum jumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra (Liber Psalmorum 103, 14)

  • petierunt et venit coturnix et panem cæli saturavit eos (Liber Psalmorum 104, 40)

  • vanum est vobis ante lucem surgere surgere postquam sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis somnum (Liber Psalmorum 126, 2)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina