Encontrados 148 resultados para: Panem

  • venit ergo Ahab in domum suam indignans et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Hiezrahelites dicens non do tibi hereditatem patrum meorum et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem (Liber I Regum 21, 4)

  • ingressa est autem ad eum Hiezabel uxor sua dixitque ei quid est hoc unde anima tua contristata est et quare non comedis panem (Liber I Regum 21, 5)

  • dixit ergo ad eum Hiezabel uxor ejus grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israël surge et comede panem et æquo esto animo ego dabo tibi vineam Naboth Hiezrahelitæ (Liber I Regum 21, 7)

  • facta est autem quædam dies et transiebat Heliseus per Sunam erat autem ibi mulier magna quæ tenuit eum ut comederet panem cumque frequenter inde transiret devertebat ad eam ut comederet panem (Liber II Regum 4, 8)

  • at ille ait non percuties neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo ut percutias pone panem et aquam coram eis ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum (Liber II Regum 6, 22)

  • et mutavit vestes ejus quas habuerat in carcere et comedebat panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vitæ suæ (Liber II Regum 25, 29)

  • et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant (Liber Esdrae 10, 6)

  • panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis sitientibus et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes eis (Liber Nehemiae 9, 15)

  • ecce nos ipsi hodie servi sumus et terram quam dedisti patribus nostris ut comederent panem ejus et quæ bona sunt ejus et nos ipsi servi sumus in ea (Liber Nehemiae 9, 36)

  • cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et tremore (Liber Thobis 2, 5)

  • panem tuum cum esurientibus et egenis comede et de vestimentis tuis nudos tege (Liber Thobis 4, 17)

  • panem tuum et vinum super sepulturam justi constitue et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus (Liber Thobis 4, 18)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina