Encontrados 159 resultados para: sacrificium ministerium

  • Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini. (Prophetia Ioel 1, 9)

  • Accingite vos, et plangite, sacerdotes: ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio. (Prophetia Ioel 1, 13)

  • Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro? (Prophetia Ioel 2, 14)

  • Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël? (Prophetia Amos 5, 25)

  • Et hoc rursum fecistis: operiebatis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra. (Prophetia Malachiae 2, 13)

  • Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies sæculi, et sicut anni antiqui. (Prophetia Malachiae 3, 4)

  • Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 13)

  • Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 7)

  • Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet. (Evangelium secundum Lucam 10, 40)

  • Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus: (Actus Apostolorum 11, 29)

  • Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei. (Actus Apostolorum 20, 24)

  • Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius. (Actus Apostolorum 21, 19)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina