Encontrados 159 resultados para: sacrificium ministerium

  • Sed hæ oblatæ sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis: propter præsentes autem datæ sunt in fabricam navium triremium. (Liber II Maccabaeorum 4, 20)

  • Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans (Liber II Maccabaeorum 12, 43)

  • commisit cum Juda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ, qui relictus erat super negotia, mente consternatus, Judæos deprecans, subditusque eis, jurat de omnibus quibus justum visum est: et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit. (Liber II Maccabaeorum 13, 23)

  • Datum brachiorum tuorum, et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum. (Liber Ecclesiasticus 7, 35)

  • Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. (Liber Ecclesiasticus 34, 24)

  • Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate. (Liber Ecclesiasticus 35, 2)

  • Retribuet gratiam qui offert similaginem: et qui facit misericordiam offert sacrificium. (Liber Ecclesiasticus 35, 4)

  • Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus. (Liber Ecclesiasticus 35, 9)

  • Et noli inspicere sacrificium injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personæ. (Liber Ecclesiasticus 35, 15)

  • Ipsum elegit ab omni vivente, offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem, in memoriam placare pro populo suo: (Liber Ecclesiasticus 45, 20)

  • Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram ; iniqui sunt cœtus vestri. (Liber Isaiae 1, 13)

  • In partibus torrentis pars tua ; hæc est sors tua: et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor? (Liber Isaiae 57, 6)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina