Encontrados 179 resultados para: Isaac et Rebeca et Esau

  • Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Jacob servorum suorum fidelium: (Liber II Maccabaeorum 1, 2)

  • Et in Isaac eodem modo fecit, propter Abraham patrem ejus. (Liber Ecclesiasticus 44, 24)

  • equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob: reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis. (Liber Ieremiae 33, 26)

  • Fugite, et terga vertite ; descendite in voraginem, habitatores Dedan: quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis ejus. (Liber Ieremiae 49, 8)

  • Ego vero discooperui Esau: revelavi abscondita ejus, et celari non poterit: vastatum est semen ejus, et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit. (Liber Ieremiae 49, 10)

  • Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum, Abraham, Isaac, et Jacob: et dominabuntur ejus, et multiplicabo eos, et non minorabuntur: (Liber Baruch 2, 34)

  • neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham, dilectum tuum, et Isaac, servum tuum, et Israël, sanctum tuum, (Prophetia Danielis 3, 35)

  • Quomodo scrutati sunt Esau ; investigaverunt abscondita ejus? (Prophetia Abdiae 1, 6)

  • Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau? (Prophetia Abdiae 1, 8)

  • Et timebunt fortes tui a meridie, ut intereat vir de monte Esau. (Prophetia Abdiae 1, 9)

  • Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula: et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiæ domus Esau, quia Dominus locutus est. (Prophetia Abdiae 1, 18)

  • Et hæreditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campestribus, Philisthiim: et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ, et Benjamin possidebit Galaad. (Prophetia Abdiae 1, 19)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina