Encontrados 121 resultados para: aperta ostium

  • Factum est igitur, postquam egressi sunt illi, et rex posuit cibos ante Bel; et praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem et cribraverunt per totum templum coram rege solo et egressi clauserunt ostium et signantes anulo regis abierunt. (Prophetia Danielis 14, 14)

  • Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: “Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam”. (Prophetia Danielis 14, 18)

  • et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt (Evangelium secundum Matthaeum 27, 52)

  • et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 60)

  • Is autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. (Evangelium secundum Marcum 15, 46)

  • et ille de intus respondens dicat: “Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi”. (Evangelium secundum Lucam 11, 7)

  • Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: “Domine, aperi nobis”; et respondens dicet vobis: “Nescio vos unde sitis”. (Evangelium secundum Lucam 13, 25)

  • “Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; (Evangelium secundum Ioannem 10, 1)

  • qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. (Evangelium secundum Ioannem 10, 2)

  • Dixit ergo iterum Iesus: “Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium. (Evangelium secundum Ioannem 10, 7)

  • Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet. (Evangelium secundum Ioannem 10, 9)

  • Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum. (Evangelium secundum Ioannem 18, 16)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina