Encontrados 121 resultados para: aperta ostium

  • Emisit similitudinem manus et apprehendit me in cincinno capitis mei; et elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit in Ierusalem, in visionibus Dei, iuxta ostium interius, quod respiciebat aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem. (Prophetia Ezechielis 8, 3)

  • Et duxit me ad ostium atrii, et vidi: et ecce foramen unum in pariete. (Prophetia Ezechielis 8, 7)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, fode parietem”; et cum perfodissem parietem, apparuit ostium unum. (Prophetia Ezechielis 8, 8)

  • Et duxit me ad ostium portae domus Domini, quod respiciebat ad aquilonem, et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Thammuz. (Prophetia Ezechielis 8, 14)

  • Et mensus est portam a tecto cubiculi usque ad tectum eius a contra, latitudinem viginti et quinque cubitorum, ostium contra ostium, (Prophetia Ezechielis 40, 13)

  • Et erat exedra, cuius ostium in vestibulo portae; ibi lavabunt holocaustum. (Prophetia Ezechielis 40, 38)

  • Et ad latus extra vestibulum ad ostium portae, quae respicit ad aquilonem, duae mensae; et ad la tus alterum vestibuli portae duae mensae. (Prophetia Ezechielis 40, 40)

  • Et ostia aedificii adiacentis ad aream vacuam, ostium unum ad viam aquilonis et ostium unum ad viam australem; et latitudo muri areae vacuae quinque cubitorum in circuitu. (Prophetia Ezechielis 41, 11)

  • Et ad ostia exedrarum, quae erant in via respiciente ad notum, ostium in capite viae, quae via erat ante murum protegentem per viam orientalem ingredientibus. (Prophetia Ezechielis 42, 12)

  • Et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis et in calendis coram Domino. (Prophetia Ezechielis 46, 3)

  • (26) Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait: “Sedrac, Misac et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini et venite”. Statimque egressi sunt Sedrac, Misac et Abdenago de medio ignis. (Prophetia Danielis 3, 93)

  • Et dixerunt sacerdotes Belis: “Ecce nos egredimur foras; et tu, rex, affer escas et vinum miscens pone et claude ostium et signa anulo tuo; (Prophetia Danielis 14, 11)


“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina