Encontrados 218 resultados para: Abraham Agar Sara descensus

  • Tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech; percusseruntque ambo foedus. (Liber Genesis 21, 27)

  • Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. (Liber Genesis 21, 28)

  • Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in terram Philisthim. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini, Dei aeterni. 34 Et fuit colonus in terra Philisthim diebus multis. (Liber Genesis 21, 33)

  • Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham et di xit ad eum: “Abraham”. Ille respondit: “Adsum”. (Liber Genesis 22, 1)

  • Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes suos et Isaac filium suum. Cumque concidisset ligna in holocaustum, surrexit et abiit ad locum, quem praeceperat ei Deus. (Liber Genesis 22, 3)

  • Dixit Abraham: “Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi”. Pergebant ambo pariter; (Liber Genesis 22, 8)

  • et venerunt ad locum, quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit Abraham altare et desuper ligna composuit. Cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum (Liber Genesis 22, 9)

  • extenditque Abraham manum et arripuit cultrum, ut immolaret filium suum. (Liber Genesis 22, 10)

  • Et ecce angelus Domini de caelo clamavit: “Abraham, Abraham”. Qui respondit: “Adsum”. (Liber Genesis 22, 11)

  • Levavit Abraham oculos suos viditque arietem unum inter vepres haerentem cornibus; quem assumens obtulit holocaustum pro filio. (Liber Genesis 22, 13)

  • Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo et dixit: (Liber Genesis 22, 15)

  • Reversus est Abraham ad pueros suos, et surrexerunt abieruntque Bersabee simul, et habitavit Abraham in Bersabee. (Liber Genesis 22, 19)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina