Encontrados 218 resultados para: Abraham Agar Sara descensus

  • Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei Isaac filius eius. (Liber Genesis 21, 5)

  • Dixitque Sara: “Risum fecit mihi Deus; quicumque audierit, corridebit mihi ?. (Liber Genesis 21, 6)

  • Rursumque ait: ? Quis auditurum crederet Abraham quod Sara lactaret filios, quia peperit ei filium iam seni?”. (Liber Genesis 21, 7)

  • Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius. (Liber Genesis 21, 8)

  • Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae iocantem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: (Liber Genesis 21, 9)

  • Dure accepit hoc Abraham propter filium suum. (Liber Genesis 21, 11)

  • Cui dixit Deus: “Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen. (Liber Genesis 21, 12)

  • Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in deserto Bersabee. (Liber Genesis 21, 14)

  • Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de caelo dicens: “Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est. (Liber Genesis 21, 17)

  • Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: “Deus tecum est in universis, quae agis. (Liber Genesis 21, 22)

  • Dixitque Abraham: “Ego iurabo”. (Liber Genesis 21, 24)

  • Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius. (Liber Genesis 21, 25)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina