pronađen 1073 Rezultati za: Usque
sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur (Epistula II ad Corinthios 3, 14)
sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum (Epistula II ad Corinthios 3, 15)
nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulæ quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos (Epistula II ad Corinthios 10, 13)
non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi (Epistula II ad Corinthios 10, 14)
scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum ejusmodi usque ad tertium cælum (Epistula II ad Corinthios 12, 2)
sed sub tutoribus est et actoribus usque ad præfinitum tempus a patre (Epistula ad Galatas 4, 2)
super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc (Epistula ad Philippenses 1, 5)
confidens hoc ipsum quia qui cœpit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Jesu (Epistula ad Philippenses 1, 6)
humiliavit semet ipsum factus obœdiens usque ad mortem mortem autem crucis (Epistula ad Philippenses 2, 8)
nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est ejus non solum autem ejus verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem (Epistula ad Philippenses 2, 27)
quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium (Epistula ad Philippenses 2, 30)
prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant ut impleant peccata sua semper prævenit autem ira Dei super illos usque in finem (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 16)