pronađen 1073 Rezultati za: Usque
usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est (Epistula ad Romanos 5, 13)
sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ qui est forma futuri (Epistula ad Romanos 5, 14)
scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc (Epistula ad Romanos 8, 22)
sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem (Epistula ad Romanos 11, 8)
in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi (Epistula ad Romanos 15, 19)
qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Jesu Christi (Epistula I ad Corinthios 1, 8)
usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis cædimur et instabiles sumus (Epistula I ad Corinthios 4, 11)
blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc (Epistula I ad Corinthios 4, 13)
sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur (Epistula I ad Corinthios 8, 7)
deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt (Epistula I ad Corinthios 15, 6)
permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten (Epistula I ad Corinthios 16, 8)
non enim alia scribimus vobis quam quæ legistis et cognoscitis spero autem quod usque in finem cognoscetis (Epistula II ad Corinthios 1, 13)