Löydetty 141 Tulokset: virtutem Dei veritas
Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea? (Evangelium secundum Marcum 5, 30)
Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit: (Evangelium secundum Marcum 6, 5)
Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me: (Evangelium secundum Marcum 9, 38)
Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei? (Evangelium secundum Marcum 12, 24)
Et dicit Jesus: Tetigit me aliquis: nam ego novi virtutem de me exiisse. (Evangelium secundum Lucam 8, 46)
Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. (Evangelium secundum Lucam 9, 1)
Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit. (Evangelium secundum Lucam 10, 19)
quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. (Evangelium secundum Ioannem 1, 17)
et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. (Evangelium secundum Ioannem 8, 32)
Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. (Evangelium secundum Ioannem 8, 44)
Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. (Evangelium secundum Ioannem 14, 6)
Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. (Evangelium secundum Ioannem 17, 17)