Löydetty 141 Tulokset: virtutem Dei veritas
virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus? (Liber Ecclesiasticus 18, 4)
Volatilia ad sibi similia conveniunt: et veritas ad eos qui operantur illam revertetur. (Liber Ecclesiasticus 27, 10)
Secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit: et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. (Liber Ecclesiasticus 28, 12)
Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas. (Liber Ecclesiasticus 29, 27)
Ebrietatis animositas, imprudentis offensio, minorans virtutem, et faciens vulnera. (Liber Ecclesiasticus 31, 40)
a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem. (Liber Ecclesiasticus 38, 19)
In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam. (Liber Ecclesiasticus 38, 33)
In tempore consummationis effundent virtutem, et furorem ejus qui fecit illos placabunt. (Liber Ecclesiasticus 39, 34)
et iteravit orationem suam, volens ostendere virtutem Dei. (Liber Ecclesiasticus 50, 23)
Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis ! (Liber Isaiae 39, 8)
Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. (Liber Isaiae 40, 29)
Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi. (Liber Isaiae 59, 14)