Löydetty 248 Tulokset: mittens mare
At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. (Evangelium secundum Marcum 6, 49)
Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos. (Evangelium secundum Marcum 7, 31)
Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. (Evangelium secundum Marcum 9, 41)
Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. (Evangelium secundum Marcum 11, 23)
Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. (Evangelium secundum Lucam 9, 62)
Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt. (Evangelium secundum Lucam 14, 32)
Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. (Evangelium secundum Lucam 17, 2)
Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis. (Evangelium secundum Lucam 17, 6)
Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis: (Evangelium secundum Ioannem 6, 1)
Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare. (Evangelium secundum Ioannem 6, 16)
Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 17)
Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. (Evangelium secundum Ioannem 6, 18)