Löydetty 248 Tulokset: mittens mare
Et dixerunt ad eum: Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis? quia mare ibat, et intumescebat. (Prophetia Ionae 1, 11)
Et dixit ad eos: Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis: scio enim ego quoniam propter me tempestas hæc grandis venit super vos. (Prophetia Ionae 1, 12)
Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos. (Prophetia Ionae 1, 13)
Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare: et stetit mare a fervore suo. (Prophetia Ionae 1, 15)
Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in cœtu Domini. (Prophetia Michaeae 2, 5)
In die illa et usque ad te veniet de Assur, et usque ad civitates munitas, et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte. (Prophetia Michaeae 7, 12)
Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. (Prophetia Nahum 1, 4)
Numquid melior es Alexandria populorum, quæ habitat in fluminibus? aquæ in circuitu ejus ; cujus divitiæ, mare ; aquæ, muri ejus. (Prophetia Nahum 3, 8)
Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare. (Prophetia Habacuc 2, 14)
Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus ! (Prophetia Habacuc 2, 15)
Quia hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo cælum, et terram, et mare, et aridam. (Prophetia Aggaei 2, 7)
Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Jerusalem, et dissipabitur arcus belli: et loquetur pacem gentibus, et potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terræ. (Prophetia Zachariae 9, 10)