Löydetty 165 Tulokset: fidem bonis

  • Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esset, tentabo. (Liber II Maccabaeorum 11, 19)

  • Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illæsum eum dimiserunt propter fratrum salutem. (Liber II Maccabaeorum 12, 25)

  • primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens: nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur. (Liber II Maccabaeorum 14, 8)

  • Exhortati itaque Judæ sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi juvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter: ut virtus de negotiis judicaret, eo quod civitas sancta et templum periclitarentur. (Liber II Maccabaeorum 15, 17)

  • In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio. (Liber Proverbiorum 11, 10)

  • Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo ; qui autem cavet laqueos securus erit. (Liber Proverbiorum 11, 15)

  • De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei. (Liber Proverbiorum 12, 14)

  • De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem prævaricatorum iniqua. (Liber Proverbiorum 13, 2)

  • Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam ; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo. (Liber Proverbiorum 15, 27)

  • Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus. (Liber Proverbiorum 17, 13)

  • Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur. (Liber Proverbiorum 27, 9)

  • Dixi ego in corde meo: Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis ; et vidi quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 1)


“Lembre-se de que os santos foram sempre criticados pelas pessoas deste mundo, e puseram sob seus pés o mundo e as suas máximas .” São Padre Pio de Pietrelcina