Löydetty 165 Tulokset: fidem bonis

  • Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quæ ad Deum pertinent, præsidebit: porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit quæ ad regis officium pertinent: habetisque magistros Levitas coram vobis. Confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis. (Liber II Paralipomenon 19, 11)

  • Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem, et possederunt domos plenas cunctis bonis : cisternas ab aliis fabricatas, vineas, et oliveta, et ligna pomifera multa : et comederunt, et saturati sunt, et impinguati sunt, et abundaverunt deliciis in bonitate tua magna. (Liber Nehemiae 9, 25)

  • quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus, quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo. (Liber Thobis 2, 18)

  • Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis quæ circa illum ostenderat Deus. (Liber Thobis 11, 20)

  • Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit : gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare ? (Liber Thobis 12, 3)

  • Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum : ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum. (Liber Thobis 13, 12)

  • Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus. (Liber Iob 20, 21)

  • Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. (Liber Iob 21, 13)

  • cum ille implesset domos eorum bonis: quorum sententia procul sit a me. (Liber Iob 22, 18)

  • Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus hæreditabit terram. (Liber Psalmorum 24, 13)

  • Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animæ meæ. (Liber Psalmorum 34, 12)

  • Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem. (Liber Psalmorum 37, 21)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina