Löydetty 277 Tulokset: bonum testis

  • Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis. (Liber Proverbiorum 24, 28)

  • Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria. (Liber Proverbiorum 25, 27)

  • Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ. (Liber Proverbiorum 31, 12)

  • omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. (Liber Ecclesiastes 3, 13)

  • Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus ; et hæc est pars illius. (Liber Ecclesiastes 5, 17)

  • Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. (Liber Ecclesiastes 7, 2)

  • Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ; quia qui timet Deum nihil negligit. (Liber Ecclesiastes 7, 19)

  • non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet. (Liber Ecclesiastes 7, 21)

  • Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur ; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus. (Liber Ecclesiastes 8, 12)

  • Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini. (Liber Ecclesiastes 8, 13)

  • Laudavi igitur lætitiam ; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole. (Liber Ecclesiastes 8, 15)

  • et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit. (Liber Ecclesiastes 12, 14)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina