Löydetty 277 Tulokset: bonum testis

  • testis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans. (Liber Genesis 31, 52)

  • Unum est quo differtur tantum bonum: si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes. (Liber Genesis 34, 22)

  • Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam. (Liber Genesis 44, 34)

  • Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. (Liber Genesis 50, 20)

  • Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. (Liber Exodus 33, 19)

  • qui judicans utrum bonum an malum sit, statuet pretium. (Liber Leviticus 27, 12)

  • Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur, si quis mutaverit: et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur. (Liber Leviticus 27, 33)

  • et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis, (Liber Deuteronomii 6, 18)

  • Observa et audi omnia quæ ego præcipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 12, 28)

  • Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati, et facinoris fuerit: sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. (Liber Deuteronomii 19, 15)

  • Si steterit testis mendax contra hominem, accusans eum prævaricationis, (Liber Deuteronomii 19, 16)

  • Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum: (Liber Deuteronomii 30, 15)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina