Löydetty 636 Tulokset: sanctorum dies
Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi (Epistula ad Ephesios 3, 8)
ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, (Epistula ad Ephesios 4, 12)
redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. (Epistula ad Ephesios 5, 16)
gratias agentes Patri, qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine; (Epistula ad Colossenses 1, 12)
ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 2)
Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat; (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 4)
ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 2)
in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. (Epistula I ad Timotheum 5, 10)
gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. (Epistulam ad Philemonem 1, 7)
sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud “hodie” vocatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati; (Epistula ad Hebraeos 3, 13)
sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, non homo. (Epistula ad Hebraeos 8, 2)
vituperans enim eos dicit: “Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iudae testamentum novum; (Epistula ad Hebraeos 8, 8)