Löydetty 636 Tulokset: sanctorum dies
“Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur”. (Evangelium secundum Lucam 21, 6)
Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt. (Evangelium secundum Lucam 21, 22)
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa; (Evangelium secundum Lucam 21, 34)
Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dici tur Pascha. (Evangelium secundum Lucam 22, 1)
Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha. (Evangelium secundum Lucam 22, 7)
Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum (Evangelium secundum Lucam 22, 66)
quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: “Beatae steriles et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!”. (Evangelium secundum Lucam 23, 29)
Et dies erat Parasceves, et sabbatum illucescebat. (Evangelium secundum Lucam 23, 54)
Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel; at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt. (Evangelium secundum Lucam 24, 21)
Et coegerunt illum dicentes: “Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies”. Et intravit, ut maneret cum illis. (Evangelium secundum Lucam 24, 29)
Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut apud ipsos maneret; et mansit ibi duos dies. (Evangelium secundum Ioannem 4, 40)
Post duos autem dies exiit inde in Galilaeam; (Evangelium secundum Ioannem 4, 43)