Löydetty 932 Tulokset: Lie

  • Surgentes autem iuvenes involverunt eum et efferentes sepelierunt. (Actus Apostolorum 5, 6)

  • Petrus autem ad eam: “Quid est quod convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum, ad ostium, et efferent te”. (Actus Apostolorum 5, 9)

  • Confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit; intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et efferentes sepelierunt ad virum suum. (Actus Apostolorum 5, 10)

  • magis autem addebantur credentes Domino multitudines virorum ac mulierum, (Actus Apostolorum 5, 14)

  • Surgens autem quidam in concilio pharisaeus nomine Gamaliel, legis doctor honorabilis universae plebi, iussit foras ad breve homines fieri (Actus Apostolorum 5, 34)

  • Locutus est autem sic Deus: “Erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subicient et male tractabunt annis quadringentis; (Actus Apostolorum 7, 6)

  • Sepelierunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum. (Actus Apostolorum 8, 2)

  • Saulus vero devastabat ecclesiam, per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam. (Actus Apostolorum 8, 3)

  • Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi, baptizabantur viri ac mulieres. (Actus Apostolorum 8, 12)

  • et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas, ut, si quos invenisset huius viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Ierusalem. (Actus Apostolorum 9, 2)

  • dixitque ad illos: “Vos scitis quomodo illicitum sit viro Iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Et mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem; (Actus Apostolorum 10, 28)

  • Iudaei autem concitaverunt honestas inter colentes mulieres et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis. (Actus Apostolorum 13, 50)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina