Löydetty 932 Tulokset: Lie
et mulieri dicebant: “Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi!”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 42)
Adducunt autem scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio (Evangelium secundum Ioannem 8, 3)
et dicunt ei: “Magister, haec mulier manifesto deprehensa est in adulterio. (Evangelium secundum Ioannem 8, 4)
Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans. (Evangelium secundum Ioannem 8, 9)
Erigens autem se Iesus dixit ei: “Mulier, ubi sunt? Nemo te condemnavit?”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 10)
alienum autem non sequentur, sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 5)
Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. (Evangelium secundum Ioannem 16, 21)
Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: “Mulier, ecce filius tuus”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 26)
Et dicunt ei illi: “Mulier, quid ploras?”. Dicit eis: “Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 13)
Dicit ei Iesus: “Mulier, quid ploras? Quem quaeris?”. Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: “Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 15)
Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius. (Actus Apostolorum 1, 14)
et exsiliens stetit et ambulabat; et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudans Deum. (Actus Apostolorum 3, 8)