Found 2334 Results for: Enim
qui enim dixit non mœchaberis dixit et non occides quod si non mœchaberis occides autem factus es transgressor legis (Epistula Iacobi 2, 11)
judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia judicio (Epistula Iacobi 2, 13)
sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est (Epistula Iacobi 2, 26)
in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus (Epistula Iacobi 3, 2)
omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana (Epistula Iacobi 3, 7)
ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum (Epistula Iacobi 3, 16)
qui ignoratis quid erit in crastinum quæ enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur (Epistula Iacobi 4, 14)
confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio justi adsidua (Epistula Iacobi 5, 16)
hæc est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste (Epistula I Petri 2, 19)
quæ enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis hæc est gratia apud Deum (Epistula I Petri 2, 20)
in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus (Epistula I Petri 2, 21)
eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum (Epistula I Petri 2, 25)