Found 2334 Results for: Enim
contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit (Epistula ad Hebraeos 10, 15)
teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit (Epistula ad Hebraeos 10, 23)
voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis jam non relinquitur pro peccatis hostia (Epistula ad Hebraeos 10, 26)
scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia judicabit Dominus populum suum (Epistula ad Hebraeos 10, 30)
patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem (Epistula ad Hebraeos 10, 36)
adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit (Epistula ad Hebraeos 10, 37)
in hac enim testimonium consecuti sunt senes (Epistula ad Hebraeos 11, 2)
fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo (Epistula ad Hebraeos 11, 5)
sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit (Epistula ad Hebraeos 11, 6)
expectabat enim fundamenta habentem civitatem cujus artifex et conditor Deus (Epistula ad Hebraeos 11, 10)
qui enim hæc dicunt significant se patriam inquirere (Epistula ad Hebraeos 11, 14)
nunc autem meliorem appetunt id est cælestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem (Epistula ad Hebraeos 11, 16)