Found 65 Results for: Mundi
Ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes; (Epistula ad Galatas 4, 3)
sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate; (Epistula ad Ephesios 1, 4)
in qui bus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae; (Epistula ad Ephesios 2, 2)
Quia non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus. (Epistula ad Ephesios 6, 12)
Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum; (Epistula ad Colossenses 2, 8)
Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo decretis subicimini: (Epistula ad Colossenses 2, 20)
Ingredimur enim in requiem, qui credidimus, quemadmodum dixit: “Sicut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam”, et quidem operibus ab institutione mundi factis. (Epistula ad Hebraeos 4, 3)
Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi; nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per sacrificium sui manifestatus est. (Epistula ad Hebraeos 9, 26)
Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur. (Epistula Iacobi 4, 4)
praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, (Epistula I Petri 1, 20)
Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. (Epistula II Petri 2, 20)
et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi. (Epistula I Ioannis 2, 2)