Found 65 Results for: Mundi
Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: “Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 12)
Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 5)
Respondit Iesus: “Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt; (Evangelium secundum Ioannem 11, 9)
Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras; (Evangelium secundum Ioannem 12, 31)
Dicit ei Iesus: “Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; et vos mundi estis sed non omnes”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 10)
Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: “Non estis mundi omnes”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 11)
Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam; (Evangelium secundum Ioannem 14, 30)
Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 3)
de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est. (Evangelium secundum Ioannem 16, 11)
Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. (Evangelium secundum Ioannem 17, 24)
Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles; (Epistula ad Romanos 1, 20)
Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei; (Epistula ad Romanos 4, 13)