Encontrados 389 resultados para: una

  • quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei et sedentes flebant coram Domino jejunaveruntque illo die usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas (Liber Iudicum 20, 26)

  • sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate et fugientes adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent ex eis sicut primo et secundo die et cæderent per duas semitas terga vertentes quarum una ferebat in Bethel altera in Gabaa atque prosternerent triginta circiter viros (Liber Iudicum 20, 31)

  • quare Domine Deus Israël factum est hoc malum in populo tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobis (Liber Iudicum 21, 3)

  • ductique pænitentia filii Israël super fratre suo Beniamin cœperunt dicere ablata est una tribus de Israël (Liber Iudicum 21, 6)

  • et magna nobis cura ingentique studio providendum est ne una tribus deleatur ex Israël (Liber Iudicum 21, 17)

  • qui acceperunt uxores moabitidas quarum una vocabatur Orpha altera Ruth manseruntque ibi decem annis (Liber Ruth 1, 4)

  • Annæ autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat Dominus autem concluserat vulvam ejus (Liber I Samuelis 1, 5)

  • ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia ex multitudine doloris et mæroris mei locuta sum usque in præsens (Liber I Samuelis 1, 16)

  • futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis dicatque dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem ut comedam buccellam panis (Liber I Samuelis 2, 36)

  • juxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos aureos facietis et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris facietisque similitudines anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram et dabitis Deo Israël gloriam si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra (Liber I Samuelis 6, 5)

  • et convenerunt in Masphat hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et jejunaverunt in die illa et dixerunt ibi peccavimus Domino judicavitque Samuhel filios Israël in Masphat (Liber I Samuelis 7, 6)

  • Dominus autem revelaverat auriculam Samuhel ante unam diem quam veniret Saul dicens (Liber I Samuelis 9, 15)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina