Encontrados 222 resultados para: tempus purificationis
promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarræ filius (Epistula ad Romanos 9, 9)
et hoc scientes tempus quia hora est jam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus (Epistula ad Romanos 13, 11)
itaque nolite ante tempus judicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo (Epistula I ad Corinthios 4, 5)
nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram (Epistula I ad Corinthios 7, 5)
hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint (Epistula I ad Corinthios 7, 29)
ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis (Epistula II ad Corinthios 6, 2)
sed sub tutoribus est et actoribus usque ad præfinitum tempus a patre (Epistula ad Galatas 4, 2)
ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei (Epistula ad Galatas 6, 10)
redimentes tempus quoniam dies mali sunt (Epistula ad Ephesios 5, 16)
in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes (Epistula ad Colossenses 4, 5)
nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horæ aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 17)
erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus (Epistula II ad Timotheum 4, 3)