Encontrados 403 resultados para: sancti spiritus
quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes (Epistula I ad Corinthios 2, 13)
animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur (Epistula I ad Corinthios 2, 14)
nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis (Epistula I ad Corinthios 3, 16)
tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu (Epistula I ad Corinthios 5, 5)
an nescitis quoniam sancti de mundo judicabunt et si in vobis judicabitur mundus indigni estis qui de minimis judicetis (Epistula I ad Corinthios 6, 2)
qui autem adheret Domino unus spiritus est (Epistula I ad Corinthios 6, 17)
an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri (Epistula I ad Corinthios 6, 19)
sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt (Epistula I ad Corinthios 7, 14)
divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus (Epistula I ad Corinthios 12, 4)
unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem (Epistula I ad Corinthios 12, 7)
hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult (Epistula I ad Corinthios 12, 11)
nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est (Epistula I ad Corinthios 14, 14)