Encontrados 403 resultados para: sancti Spiritus

  • Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quærunt te (Actus Apostolorum 10, 19)

  • adhuc loquente Petro verba hæc cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum (Actus Apostolorum 10, 44)

  • et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est (Actus Apostolorum 10, 45)

  • dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil hæsitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri (Actus Apostolorum 11, 12)

  • cum autem cœpissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio (Actus Apostolorum 11, 15)

  • ministrantibus autem illis Domino et jejunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos (Actus Apostolorum 13, 2)

  • cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Jesu (Actus Apostolorum 16, 7)

  • Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus ejus in ipso videns idolatriæ deditam civitatem (Actus Apostolorum 17, 16)

  • dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus (Actus Apostolorum 19, 2)

  • et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant (Actus Apostolorum 19, 6)

  • ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur (Actus Apostolorum 19, 12)

  • temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu dicentes adiuro vos per Jesum quem Paulus prædicat (Actus Apostolorum 19, 13)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina