Encontrados 253 resultados para: regnum Dei redemptionem
exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terræmotus per loca et fames initium dolorum hæc (Evangelium secundum Marcum 13, 8)
venit Joseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introjit ad Pilatum et petiit corpus Jesu (Evangelium secundum Marcum 15, 43)
benedictus Deus Israël quia visitavit et fecit redemptionem plebi suæ (Evangelium secundum Lucam 1, 68)
et hæc ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem (Evangelium secundum Lucam 2, 38)
quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum (Evangelium secundum Lucam 4, 43)
et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 6, 20)
et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum prædicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo (Evangelium secundum Lucam 8, 1)
et misit illos prædicare regnum Dei et sanare infirmos (Evangelium secundum Lucam 9, 2)
dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 9, 27)
dixitque ei Jesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 9, 60)
et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 10, 9)
etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 10, 11)