Encontrados 597 resultados para: nomen
in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilææ cui nomen Nazareth (Evangelium secundum Lucam 1, 26)
ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph de domo David et nomen virginis Maria (Evangelium secundum Lucam 1, 27)
ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen ejus Jesum (Evangelium secundum Lucam 1, 31)
quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus (Evangelium secundum Lucam 1, 49)
et postulans pugillarem scripsit dicens Johannes est nomen ejus et mirati sunt universi (Evangelium secundum Lucam 1, 63)
et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen ejus Jesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur (Evangelium secundum Lucam 2, 21)
et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste justus et timoratus expectans consolationem Israël et Spiritus Sanctus erat in eo (Evangelium secundum Lucam 2, 25)
beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis (Evangelium secundum Lucam 6, 22)
interrogavit autem illum Jesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt dæmonia multa in eum (Evangelium secundum Lucam 8, 30)
et ecce venit vir cui nomen Jairus et ipse princeps synagogæ erat et cecidit ad pedes Jesu rogans eum ut intraret in domum ejus (Evangelium secundum Lucam 8, 41)
et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum (Evangelium secundum Lucam 11, 2)
sed ante hæc omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et præsides propter nomen meum (Evangelium secundum Lucam 21, 12)