Encontrados 199 resultados para: mulier

  • mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi (Liber II Regum 4, 1)

  • ivit itaque mulier et clusit ostium super se et super filios suos illi offerebant vasa et illa infundebat (Liber II Regum 4, 5)

  • facta est autem quædam dies et transiebat Heliseus per Sunam erat autem ibi mulier magna quæ tenuit eum ut comederet panem cumque frequenter inde transiret devertebat ad eam ut comederet panem (Liber II Regum 4, 8)

  • et concepit mulier et peperit filium in tempore et in hora eadem quam dixerat Heliseus (Liber II Regum 4, 17)

  • cumque rex Israël transiret per murum mulier exclamavit ad eum dicens salva me domine mi rex (Liber II Regum 6, 26)

  • mulier ista dixit mihi da filium tuum ut comedamus eum hodie et filium meum comedemus cras (Liber II Regum 6, 28)

  • cumque finiti essent anni septem reversa est mulier de terra Philisthim et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua et agris suis (Liber II Regum 8, 3)

  • cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset apparuit mulier cujus vivificaverat filium clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis dixitque Giezi domine mi rex hæc est mulier et hic filius ejus quem suscitavit Heliseus (Liber II Regum 8, 5)

  • nunc ergo ora pro nobis quoniam mulier sancta es et timens Dominum (Liber Iudith 8, 29)

  • non est talis mulier super terram in aspectu in pulchritudine et in sensu verborum (Liber Iudith 11, 19)

  • et dixit una mulier hebræa fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor ecce enim Holofernis jacet in terra et caput ipsius non est in illo (Liber Iudith 14, 16)

  • omnes servi regis et cunctæ quæ sub dicione ejus sunt norunt provinciæ quod sive vir sive mulier invocatus interius atrium regis intraverit absque ulla cunctatione statim interficiatur nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ atque ita possit vivere ego igitur quomodo ad regem intrare potero quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum (Liber Esther 4, 11)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina