Encontrados 260 resultados para: in Spiritu Sancto

  • et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et cœperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis (Actus Apostolorum 2, 4)

  • et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ et juvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt (Actus Apostolorum 2, 17)

  • et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt (Actus Apostolorum 2, 18)

  • tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores (Actus Apostolorum 4, 8)

  • qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania (Actus Apostolorum 4, 25)

  • et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia (Actus Apostolorum 4, 31)

  • dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri (Actus Apostolorum 5, 3)

  • considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus (Actus Apostolorum 6, 3)

  • et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum (Actus Apostolorum 6, 5)

  • dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos (Actus Apostolorum 7, 51)

  • cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in cælum vidit gloriam Dei et Jesum stantem a dextris Dei et ait ecce video cælos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei (Actus Apostolorum 7, 55)

  • et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Jesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto (Actus Apostolorum 9, 17)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina