Encontrados 323 resultados para: immolavit animam

  • si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore ejus egrediens animam illius obligaverit juramento (Liber Numeri 30, 7)

  • sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes ejus verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus (Liber Numeri 30, 9)

  • si voverit et juramento se constrinxerit ut per jejunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat (Liber Numeri 30, 14)

  • et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus (Liber Numeri 31, 28)

  • custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quæ viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ docebis ea filios ac nepotes tuos (Liber Deuteronomii 4, 9)

  • hoc solum cave ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro anima est et idcirco non debes animam comedere cum carnibus (Liber Deuteronomii 12, 23)

  • si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ aut filius tuus vel filia sive uxor quæ est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui (Liber Deuteronomii 13, 6)

  • ne forsitan proximus ejus cujus effusus est sanguis dolore stimulatus persequatur et adprehendat eum si longior via fuerit et percutiat animam ejus qui non est reus mortis quia nullum contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur (Liber Deuteronomii 19, 6)

  • non misereberis ejus sed animam pro anima oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede exiges (Liber Deuteronomii 19, 21)

  • puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam ejus ita et puella perpessa est (Liber Deuteronomii 22, 26)

  • non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam quia animam suam adposuit tibi (Liber Deuteronomii 24, 6)

  • sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum (Liber Deuteronomii 24, 15)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina