Encontrados 323 resultados para: immolavit animam

  • a consiliario serva animam tuam prius scito quæ sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit (Liber Ecclesiasticus 37, 9)

  • cujus anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit in tenebris non condolebit tibi (Liber Ecclesiasticus 37, 16)

  • fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam non des illi potestatem (Liber Ecclesiasticus 37, 30)

  • sed creaturam ævi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi (Liber Ecclesiasticus 38, 39)

  • vir respiciens in mensam alienam non est vita ejus in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis (Liber Ecclesiasticus 40, 30)

  • Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam (Liber Ecclesiasticus 49, 19)

  • de manibus quærentium animam meam et de portis tribulationis quæ circumdederunt me (Liber Ecclesiasticus 51, 5)

  • propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes ejus et populus ejus et sublimes gloriosique ejus ad eum (Liber Isaiae 5, 14)

  • stultus enim fatua loquetur et cor ejus faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat (Liber Isaiae 32, 6)

  • ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret projecisti post tergum tuum omnia peccata mea (Liber Isaiae 38, 17)

  • pars ejus cinis est cor insipiens adoravit illud et non liberabit animam suam neque dicet forte mendacium est in dextera mea (Liber Isaiae 44, 20)

  • ecce facti sunt quasi stipula ignis conbusit eos non liberabunt animam suam de manu flammæ non sunt prunæ quibus calefiant nec focus ut sedeant ad eum (Liber Isaiae 47, 14)


“Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu. A ascensão ao Calvário, se não for alegre, deve ao menos ser resignada!” São Padre Pio de Pietrelcina