Encontrados 1073 resultados para: Usque
docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi (Evangelium secundum Matthaeum 28, 20)
erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ quam condidit Deus usque nunc neque fient (Evangelium secundum Marcum 13, 19)
et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terræ usque ad summum cæli (Evangelium secundum Marcum 13, 27)
amen dico vobis quod jam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei (Evangelium secundum Marcum 14, 25)
et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate (Evangelium secundum Marcum 14, 34)
Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem (Evangelium secundum Marcum 14, 54)
et facta hora sexta tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam (Evangelium secundum Marcum 15, 33)
et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum (Evangelium secundum Marcum 15, 38)
et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quæ implebuntur in tempore suo (Evangelium secundum Lucam 1, 20)
puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suæ ad Israël (Evangelium secundum Lucam 1, 80)
et factum est ut discesserunt ab eis angeli in cælum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis (Evangelium secundum Lucam 2, 15)
et hæc vidua usque ad annos octoginta quattuor quæ non discedebat de templo jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die (Evangelium secundum Lucam 2, 37)