Encontrados 3022 resultados para: Sun

  • et dixi illi domine mi tu scis et dixit mihi hii sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni (Apocalypsis Ioannis 7, 14)

  • ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo ejus et qui sedet in throno habitabit super illos (Apocalypsis Ioannis 7, 15)

  • et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei et datæ sunt illis septem tubæ (Apocalypsis Ioannis 8, 2)

  • et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum (Apocalypsis Ioannis 8, 3)

  • et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et fulgora et terræmotus (Apocalypsis Ioannis 8, 5)

  • et nomen stellæ dicitur Absinthius et facta est tertia pars aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de aquis quia amaræ factæ sunt (Apocalypsis Ioannis 8, 11)

  • dicentem sexto angelo qui habebat tubam solve quattuor angelos qui alligati sunt in flumine magno Eufrate (Apocalypsis Ioannis 9, 14)

  • et soluti sunt quattuor angeli qui parati erant in horam et diem et mensem et annum ut occiderent tertiam partem hominum (Apocalypsis Ioannis 9, 15)

  • et ceteri homines qui non sunt occisi in his plagis neque pænitentiam egerunt de operibus manuum suarum ut non adorarent dæmonia et simulacra aurea et argentea et ærea et lapidea et lignea quæ neque videre possunt neque audire neque ambulare (Apocalypsis Ioannis 9, 20)

  • et clamavit voce magna quemadmodum cum leo rugit et cum clamasset locuta sunt septem tonitrua voces suas (Apocalypsis Ioannis 10, 3)

  • et cum locuta fuissent septem tonitrua scripturus eram et audivi vocem de cælo dicentem signa quæ locuta sunt septem tonitrua et noli ea scribere (Apocalypsis Ioannis 10, 4)

  • et juravit per viventem in sæcula sæculorum qui creavit cælum et ea quæ in illo sunt et terram et ea quæ in ea sunt et mare et quæ in eo sunt quia tempus amplius non erit (Apocalypsis Ioannis 10, 6)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina