Encontrados 166 resultados para: Patres

  • ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui (Liber Proverbiorum 22, 28)

  • numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei Gozan et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thalassar (Liber Isaiae 37, 12)

  • ecce dies venient et auferentur omnia quæ in domo tua sunt et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus (Liber Isaiae 39, 6)

  • domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas (Liber Isaiae 64, 11)

  • hæc dicit Dominus quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt (Liber Ieremiae 2, 5)

  • dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri (Liber Ieremiae 3, 25)

  • propterea hæc dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt (Liber Ieremiae 6, 21)

  • filii colligunt ligna et patres succendunt ignem et mulieres conspergunt adipem ut faciant placentas Reginæ cæli et libent diis alienis et me ad iracundiam provocent (Liber Ieremiae 7, 18)

  • a die qua egressi sunt patres eorum de terra Ægypti usque ad diem hanc et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem consurgens diluculo et mittens (Liber Ieremiae 7, 25)

  • et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam sed induraverunt cervicem et pejus operati sunt quam patres eorum (Liber Ieremiae 7, 26)

  • et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum et mittam post eos gladium donec consumantur (Liber Ieremiae 9, 16)

  • quia contestans contestatus sum patres vestros in die qua eduxi eos de terra Ægypti usque ad diem hanc mane surgens contestatus sum et dixi audite vocem meam (Liber Ieremiae 11, 7)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina