Encontrados 597 resultados para: Nomen

  • cui dixit Booz quando emeris agrum de manu mulieris Ruth quoque Moabitidem quæ uxor defuncti fuit debes accipere ut suscites nomen propinqui tui in hereditate sua (Liber Ruth 4, 5)

  • et Ruth Moabitidem uxorem Maalon in coniugium sumpserim ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur vos inquam hujus rei testes estis (Liber Ruth 4, 10)

  • respondit omnis populus qui erat in porta et majores natu nos testes sumus faciat Dominus hanc mulierem quæ ingreditur domum tuam sicut Rachel et Liam quæ ædificaverunt domum Israël ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem (Liber Ruth 4, 11)

  • dixeruntque mulieres ad Nœmi benedictus Dominus qui non est passus ut deficeret successor familiæ tuæ et vocaretur nomen ejus in Israël (Liber Ruth 4, 14)

  • vicinæ autem mulieres congratulantes ei et dicentes natus est filius Nœmi vocaverunt nomen ejus Obed hic est pater Isai patris David (Liber Ruth 4, 17)

  • fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen ejus Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus (Liber I Samuelis 1, 1)

  • et habuit duas uxores nomen uni Anna et nomen secundæ Fenenna fueruntque Fenennæ filii Annæ autem non erant liberi (Liber I Samuelis 1, 2)

  • et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen ejus Samuhel eo quod a Domino postulasset eum (Liber I Samuelis 1, 20)

  • tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et inter Sen et vocavit nomen ejus lapis Adiutorii dixitque hucusque auxiliatus est nobis Dominus (Liber I Samuelis 7, 12)

  • fuitque nomen filii ejus primogeniti Johel et nomen secundi Abia judicum in Bersabee (Liber I Samuelis 8, 2)

  • et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum quia juravit Dominus facere vos sibi populum (Liber I Samuelis 12, 22)

  • erant autem inter ascensus per quos nitebatur Jonathan transire ad stationem Philisthinorum eminentes petræ ex utraque parte et quasi in modum dentium scopuli hinc inde prærupti nomen uni Boses et nomen alteri Sene (Liber I Samuelis 14, 4)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina