Encontrados 558 resultados para: Moses et nubes voce carissimi
carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quæ militant adversus animam (Epistula I Petri 2, 11)
carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat (Epistula I Petri 4, 12)
accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui (Epistula II Petri 1, 17)
correptionem vero habuit suæ vesaniæ subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetæ insipientiam (Epistula II Petri 2, 16)
hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem (Epistula II Petri 3, 1)
unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus (Epistula II Petri 3, 8)
propter quod carissimi hæc expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace (Epistula II Petri 3, 14)
carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis (Epistula I Ioannis 2, 7)
carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est (Epistula I Ioannis 3, 2)
carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum (Epistula I Ioannis 3, 21)
carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum (Epistula I Ioannis 4, 1)
carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum (Epistula I Ioannis 4, 7)