Encontrados 334 resultados para: Monte Sion

  • iste est sermo quem locutus est Dominus de eo sprevit te et subsannavit virgo filia Sion post tergum tuum caput movit filia Hierusalem (Liber II Regum 19, 21)

  • de Hierusalem quippe egredientur reliquiæ et quod salvetur de monte Sion zelus Domini exercituum faciet hoc (Liber II Regum 19, 31)

  • et conversus Josias vidit ibi sepulchra quæ erant in monte misitque et tulit ossa de sepulchris et conbusit ea super altare et polluit illud juxta verbum Domini quod locutus est vir Dei qui prædixerat verba hæc (Liber II Regum 23, 16)

  • dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis (Liber I Paralipomenon 6, 67)

  • Philisthim autem pugnabant contra Israël fugeruntque viri Israël Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelbœ (Liber I Paralipomenon 10, 1)

  • die igitur altero detrahentes Philisthim spolia cæsorum invenerunt Saul et filios ejus jacentes in monte Gelbœ (Liber I Paralipomenon 10, 8)

  • dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quæ est civitas David (Liber I Paralipomenon 11, 5)

  • et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Hierusalem in monte Moria qui demonstratus fuerat David patri ejus in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusei (Liber II Paralipomenon 3, 1)

  • post quæ congregavit majores natu Israël et cunctos principes tribuum et capita familiarum de filiis Israël in Hierusalem ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David quæ est Sion (Liber II Paralipomenon 5, 2)

  • et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et projecit omnia extra urbem (Liber II Paralipomenon 33, 15)

  • post eum in monte ædificavit Baruch filius Zacchai mensuram secundam ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni (Liber Nehemiae 3, 20)

  • cui respondit novi et omnia itinera ejus frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quæ posita est in monte Exbathanis (Liber Thobis 5, 8)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina