Encontrados 121 resultados para: Isaac servitutem
ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob tremefactus autem Moses non audebat considerare (Actus Apostolorum 7, 32)
neque quia semen sunt Abrahæ omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen (Epistula ad Romanos 9, 7)
non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro (Epistula ad Romanos 9, 10)
sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis prædicaverim ipse reprobus efficiar (Epistula I ad Corinthios 9, 27)
sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos cædit (Epistula II ad Corinthios 11, 20)
sed propter subintroductos falsos fratres qui subintrojerunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Jesu ut nos in servitutem redigerent (Epistula ad Galatas 2, 4)
quæ sunt per allegoriam dicta hæc enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quæ est Agar (Epistula ad Galatas 4, 24)
nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus (Epistula ad Galatas 4, 28)
fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Jacob coheredibus repromissionis ejusdem (Epistula ad Hebraeos 11, 9)
fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones (Epistula ad Hebraeos 11, 17)
ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen (Epistula ad Hebraeos 11, 18)
fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau (Epistula ad Hebraeos 11, 20)