Encontrados 2064 resultados para: Deus benedictionem gratiam promissionem
adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno (Epistula ad Hebraeos 4, 16)
et hoc faciemus siquidem permiserit Deus (Epistula ad Hebraeos 6, 3)
terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo (Epistula ad Hebraeos 6, 7)
non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis (Epistula ad Hebraeos 6, 10)
Abrahæ namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem juraret majorem juravit per semet ipsum (Epistula ad Hebraeos 6, 13)
in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit jusiurandum (Epistula ad Hebraeos 6, 17)
dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus (Epistula ad Hebraeos 9, 20)
tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam (Epistula ad Hebraeos 10, 7)
tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat (Epistula ad Hebraeos 10, 9)
patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem (Epistula ad Hebraeos 10, 36)
fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo (Epistula ad Hebraeos 11, 5)
expectabat enim fundamenta habentem civitatem cujus artifex et conditor Deus (Epistula ad Hebraeos 11, 10)